라틴어 문장 검색

Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 13:2)
Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 8:1)
Paulo ante pictoris imagine utebar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:4)
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 7:3)
quicquid accidit, benigne interpretando levat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:3)
Huic collectioni hoc modo Peripatetici quidam respondent, ut inperturbatum et constantem et sine tristitia sic interpretentur, tamquam inperturbatus dicatur, qui raro perturbatur et modice, non qui numquam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:1)
Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:2)
" Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 26:2)
Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 5:5)
confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 10:5)
pictoris ista an Philippi officina est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 23:5)
Ergo et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio commendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 28:3)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !
(세네카, 행복론, Liber II 73:2)
refert, quam benigne illud interpretetur iudex.
(세네카, 행복론, Liber III 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION