라틴어 문장 검색

Aries iste pietatis, quo fides quatitur, evangelii retundendus est muro:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:22)
"Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:23)
Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:7)
sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:5)
Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:2)
Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:23)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:8)
Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:4)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION