라틴어 문장 검색

mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)
denique constantia fortitudine Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장10)
conscendit tribunal Vocula mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium iussit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장12)
Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장1)
Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장6)
tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장7)
sed quibus artibus latebrisque vitam per novem mox annos traduxerit, simul amicorum eius constantiam et insigne Epponinae uxoris exemplum suo loco reddemus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장7)
Cerialis ut incuria prope rem adflixit, ita constantia restituit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장9)
neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:4)
in hoc non minus eius pietas suspicienda est quam virtus bellica:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudem virtutis obterebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:2)
nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas vinceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:4)
quo facto tulit pietatis fructum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 1:3)
De pietate autem Attici quid plura commemorem?
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 1:1)
Hac oratione habita tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare, cum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne id quod natura cogeret ipse quoque sibi acceleraret, et, quoniam tum quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret, preces eius taciturna sua obstinatione depressit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION