라틴어 문장 검색

Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 6:1)
Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 8:2)
Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 8:3)
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae Volo elucificare exitum aetati meae, Ne in re bona esse videam nequam filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 5:3)
Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacrum Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 6:1)
eum pecuniam petivisse et quantam petiverat abstulisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:5)
verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 4:2)
Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:1)
legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:1)
Audias tamen ac referri pauca quaedam quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 13:1)
Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 3:1)
Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in vulgus exivit, obiectumque ei est quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 4:1)
Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:1)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
et praedam quae nondum esset venundata, et pecuniam quae ex venditione praedae percepta esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION