라틴어 문장 검색

Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive non possunt, cerni tamen animo atque intellegi possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, si agnationem definias, quarum rerum nullum subest quasi corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et impressa intellegentia, quam notionem voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:3)
ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si ullam praetermittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:2)
ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun- tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 4:1)
Ita tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si secundum illum discumberem, iam illi balatum duxis sem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:4)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
Infulis stabant sacri Phrygioque cultu gemina nati pignora Lauconte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:21)
Ad summam, adhuc patrimonii mei reliquias olent . . . itaque ut tutela navis expiaretur, placuit quadragenas utrique plagas imponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:7)
aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:9)
Data ergo acceptaque ex more patrio fide praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire ausa Quis furor exclamat "pacem convertit in arma?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:15)
Non Troius heros hac in classe vehit decepti pignus Atridae, nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:17)
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:27)
Olim quas vellent esse in tutela sua, Divi legerunt arbores.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.1)
si quid minus arriserit, A me contendet fictum quovis pignore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
At ille profert ipsum porcellum e sinu, Turpemque aperto pignore errorem probans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.18)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION