라틴어 문장 검색

modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
neque enim huiusmodi pectore sumus, ut, licet apertis ipsi poenis propter criminum occulta plectamur, non agi prospere vel ubicumque velimus, nam certum est non minus vitiorum quam hostium esse captivum, qui non etiam inter mala tempora bona vota servaverit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 2:2)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:3)
"remeat portans immania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis, adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis, ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권87)
"o iam satis ulte cruentum exitium et multum placata minoribus umbra, quos miseranda fugis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권272)
"quodsi propioribus actis est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx, ulta manu thalamos pariterque epulata marito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권60)
"i, Tartareas ulciscere sedes, Tisiphone;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권34)
"licet ecce peremptos ulcisci socios maestamque rependere noctem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권296)
quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권3)
"non iam Aetolo satiabere campo gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves, quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes aut sequere, extorrem ne tu quoque laeseris umbram captivus tumidumque equitem post Tydea portes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권102)
"tempus nunc funera regum ulcisci miserumque diem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권69)
"vade heia, ulciscere ferro nos saltem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권76)
"nonne vides, quos ulciscare, iacentes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권369)

SEARCH

MENU NAVIGATION