라틴어 문장 검색

Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
Sed in eius figura enitet etiam magna suavitas, quae non est debilium, sed vere fortium, cum se attentos praebeant ad res ut ament serviantque humiliter.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:4)
Omnipotens Deus, qui ades in toto universo inque minima tuarum creaturarum, Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt, infunde in nos vim tui amoris ut vitam et pulchritudinem curemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:1)
Tuae sunt, ac plenae sunt tuae praesentiae tuaeque suavitatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 317:2)
In hoc cyclico motu lumen fidei omnes illuminat humanas relationes, quae in unione cum amore et Christi suavitate peragi possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:7)
tu cibus panisque noster, tu perennis suavitas;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae33)
"haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis ex tabulis cerisque poetica fabula praestat?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 215)
"fidis enim manare poetica mella te solum, tibi pulcher."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1926)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)
at in eiusdem vitii geminatione mettoeoque Fufetioeo dicens Ennius poetico iure defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 160:2)
remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:2)
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:3)
nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 313:1)
grammaticis autem poeticas dedimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION