라틴어 문장 검색

Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma Delia selectis detrahat arboribus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 516)
Primus aratra manu sollerti fecit Osiris Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 712)
At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, Perfluat et pomis candidus ante sinus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1036)
Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis et modo nata mala uellere poma manu?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 57)
non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2200)
ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장10)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:1)
sua poma id est ipsius arboris poma propria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 371)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION