라틴어 문장 검색

abiens at ille, cum foro abriperent virum truces ministri, pone respectans ait:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1341)
ostia linquunt, Roma placet, sanctos quae teneat cineres, haud procul extremo culta ad pomeria vallo mersa latebrosis crypta patet foveis:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.43)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1116)
fertur Avaritia gremio praecincta capaci, quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto ore inhians aurique legens fragmenta caduci inter harenarum cumulos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1121)
"non inflata tumet, non invidet aemula fratri, omnia perpetitur patiens atque omnia credit, nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, occasum lucis venia praecurrere gestit, anxia ne stabilem linquat sol conscius iram."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1222)
Verum pone esse victum eum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 359)
His rebus sane pone," inquit, "decem minas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3125)
Pone apprehendit pallio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 673)
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:12)
pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:6)
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:5)
pone subit coniunx:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:23)
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:6)
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION