라틴어 문장 검색

Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas, Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima ponto Nudus rura tenet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:16)
Non montibus illum Adversis frangit Libye, scopulisque repulsum Dissipat, et liquidas e turbine solvit in auras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:24)
Estque dei sedes, ubi terra, et pontus, et aer, Et coelum, et virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:47)
In scopulis haesere ferae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:16)
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu, Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:10)
Adspicit Hesiones scopulos, silvasque latentes, Anchisae thalamos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:16)
Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus Ille mora cursus adversique obiice ponti Aestuat in campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:29)
Mox te deserta secantem, Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum, Mollis lapsus agit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:66)
Hinc, Abaton quam nostra vocat veneranda vetustas, Terra potens, primos sentit percussa tumultus, Et scopuli, placuit fluvii quos dicere venas, Quod manifesta novi primum dant signa tumoris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:72)
Non Thessala tellus, Vastaque regna Iubae, non Pontus et impia signa Pharnacis, et gelido circumfluus orbis Ibero Tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum Deliciae fecere tuae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:20)
Caesaris auxiliis aditus et libera ponti Ostia permisit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:44)
Si iubeat patria damnatum excedere terra, Per freta, per scopulos exulis ibo comes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIV2)
Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIII4)
Dispersa rate tristibus procellis Mersus fluctibus obrutusque ponto Ad votum Diodorus enatavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XL2)

SEARCH

MENU NAVIGATION