라틴어 문장 검색

postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 68:1)
relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt optimates ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 271:1)
unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates ut plebes ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 23:2)
arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum perfugio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 26:1)
ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua..
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 36:1)
interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 305:1)
praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 413:1)
et primo imperio minisque, deinde auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti maiestatis precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 415:2)
postremo ad octoginta facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 345:3)
cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 255:1)
inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut ex quo primus post adversissimas haud adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus,caderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:2)
postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 461:1)
semper quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 666:1)
Hanno, alter imperator, cum eis qui postremi iam profligato proelio advenerant vivus capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 22:2)
itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demur aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 185:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION