라틴어 문장 검색

quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:2)
quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 54:4)
stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspiratione aeris sustinentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:4)
data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant et si quid incidit arripiunt idque consumunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:3)
sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:6)
durius etiam Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe valebant, pollices praeciderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:2)
Hic Catulus adrisit et simul, 'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:1)
Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 106:1)
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 193:1)
insita, quae inhaerent in ipsa re.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:4)
Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae caelo inhaererent, esse descriptam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:2)
Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus 10:4)
brevi praecidam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:2)
Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 49:5)
Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION