라틴어 문장 검색

Interim cum populus Romanus per diversa terrarum districtus est, Cilices invaserant maria sublatisque commerciis, rupto foedere generis humani, sic maria bello quasi tempestate praecluserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 1:1)
quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca, quandoquidem factis et moribus aemula magnis amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:15)
sed quae corpora decedant in tempore quoque, invida praeclusit speciem natura videndi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:25)
Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis si fieri non posse putas, quin materiai corpora consimili natura praedita fingas, hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:11)
quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:11)
quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:13)
haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso iactentur miserisque modis distracta laborent, cur eadem credis sine corpore in aëre aperto cum validis ventis aetatem degere posse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:5)
usque adeo falsae rationi vera videtur res occurrere et effugium praecludere eunti ancipitique refutatu convincere falsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:11)
Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus inbecilla foras in aperto, tegmine dempto, non modo non omnem possit durare per aevom, sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:6)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)
quod genus illa foris quae vere transpiciuntur, ianua cum per se transpectum praebet apertum, multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:3)
E tenebris autem quae sunt in luce tuemur propterea quia, cum propior caliginis aër ater init oculos prior et possedit apertos, insequitur candens confestim lucidus aër, qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras aëris illius;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:1)
nam nihil aegrius est quam res secernere apertas ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:3)
Quod super est, non est mirandum qua ratione, per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas, haec loca per voces veniant aurisque lacessant, conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:1)
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non advertas animum, proinde esse quasi omni tempore semotum fuerit longeque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION