라틴어 문장 검색

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI, quae proxima fuerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 3장1)
Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장4)
Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장6)
Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장1)
Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장3)
Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장6)
Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장7)
T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 53장2)
At varis ortus vel per ora venarum subita profusio sanguinis vel tormina insaniam tollunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장43)
Nonnumquam plures similes varis oriuntur, nonnumquam maiores pusulae lividae aut pallidae aut nigrae, aut aliter naturali colore mutato;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장351)
Distat autem ab ea, quod magis exulcerata est et varis similis pusulas habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장408)
5 Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장1)
Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장2)
— Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장7)
si in exteriorem, brevius varumque fit, et pes intus inclinatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION