라틴어 문장 검색

Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)
Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 11:1)
multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:7)
ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:3)
Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 5:4)
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:2)
His indulgemus, illis vincimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:5)
Indulgendum est enim honestis adfectibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 3:1)
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:6)
indulsit vitiis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:2)
Facilem me indulgentemque praebebo rebus, ad quas tenetis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut iucundas putas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:5)
Curam nobis nostri natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:5)
nemo plus ingenio suo imperauit, nemo plus indulsit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:4)
"puto, indignaris praereptum tibi officium."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 15:17)
hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION