라틴어 문장 검색

si urina et vini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장25)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)
Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque gravior, qui remissior esse consuerat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장57)
si color aut rubore aut pallore novo mutatus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장27)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장2)
Prodestque in vetere quartana subinde mutare victus genus, a vino ad aquam, ab aqua ad vinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장5)
mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장121)
mutandum subinde peregrinationibus caelum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장35)
calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장22)
tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장5)
Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장8)
Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장2)
Nam et idem effectus intra paucas conpositiones sunt, et mutare eas cuilibet cognitis facultatibus facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장5)
Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장140)

SEARCH

MENU NAVIGATION