라틴어 문장 검색

Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:1)
Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:1)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
º qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:4)
Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)
Virtutem igitur solis quae divinationi curationique praeest Apollinem vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:1)
Virtus solis est quae fructibus, effectus eiusdem est qui frugibus praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:1)
His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:3)
Ex hoc carmine cum procurandi gratia dies unus rebus divinis impensus esset, postea senatus consultum factum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:1)
Nam Apollodorus in libris quibus titulus est περὶ θεῶν scribit quod Aesculapius divina­tionibus et auguriis praesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 4:2)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Miror te, inquit, Albine, non retulisse quanta illa affluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu maximam conviviorum nostrorum sobrietatem doceres.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:2)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 4:1)
Ostentum enim hoc est, et factis piaculis procurandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION