라틴어 문장 검색

Praetermitto prandia, quibus onerata mens premitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:3)
- nomine Christianae praetermissa domum suarum cura et proprii oculi trabe neglecta in alieno festucam quaerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:9)
Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
Mensae avunculi intererat et sic adposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret et continentiam reservaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:33)
atque, ut ceteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper consularium diversos exitus scribere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:4)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:4)
immo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse soeiatam - intrepido vultu excepisse dicitur introgressos;
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:3)
gratum est quod patriae civem populoque dedisti, si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis, plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV25)
Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 4:1)
Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen - tanta in virtute fiducia est - ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 6:1)
Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 8:1)
interfuisse bello, quod sanguine maderent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 15:3)
Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 21:4)
Cato non interfuit bello.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION