라틴어 문장 검색

contra autem sub impetu solis meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장5)
granaria sublimata et ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장24)
Indices autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장14)
Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis terrarum descriptionibus a septentrione videantur profluere Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum locum aut aluminosum seu bituminosum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장27)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)
atros aquilone quos nuper flans aquilo atros effecerat, ut et mediis properas aquilonibus ire per altum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 23)
mediis aquilonibus media hieme, ut per aquilones hiemem significet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3101)
Et vocavit me et locutus est ad me dicens: "Ecce, qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis".
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장8)
crebros enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius crebritate fluctuum ut Aquilone solet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1162)
versis aquilonibus aut speciem pro genere posuit, hoc est mutatis ventis, aut quia, postquam ad Africam iter verterunt, adversus ante Aquilo coepit esse prosperrimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3911)

SEARCH

MENU NAVIGATION