라틴어 문장 검색

si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
) accessit titulis pontificalis honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권264)
proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권39)
hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi audeat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권80)
exta bovis gravidae dantur, fecundior annus provenit, et fructum terra pecusque ferunt, hanc quondam Cytherea diem properantius ire iussit et admissos praecipitavit equos, ut titulum imperii quam primum luce sequenti Augusto iuveni prospera bella darent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권460)
quod superest illis, tertius ipse tenet, state Palatinae laurus, praetextaque quercu stet domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권650)
hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem, claraque dispositis acta subesse viris, spectat et Augusto praetextum nomine templum, et visum lecto Caesare maius opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권358)
"unicus est, de quo sollicitamur, honor, quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권49)
hunc illi titulum longa senecta dabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권129)
si titulum quaeris, Sulla probavit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권141)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)
"Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:10)
titulum servatae pubis Achivae notitiamque loci melioris et oppida, quorum hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:39)
Si titulos annosque tuos numerare velimus, facta premant annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION