라틴어 문장 검색

e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장5)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
nam plebei tribunus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장11)
Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribunatum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis aut reum prospere defendere aut apud centumviros causam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos libertos et procuratores principum tueri et defendere datur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 1:1)
tum mihi supra tribunatus et praeturas et consulatus ascendere videor, tum habere quod, si non in alio oritur, nec codicillis datur nec cum gratia venit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 2:1)
hi clientelis etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in provincias magistratus reverebantur, hos reversi colebant, hos et praeturae et consulatus vocare ultro videbantur, hi ne privati quidem sine potestate erant, cum et populum et senatum consilio et auctoritate regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 5:1)
idem praeturae tenor et silentium;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:1)
tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장7)
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e vigilibus Iulius Fronto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장9)
Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장1)
anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 28장3)
minus triginta transfugae et desertores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium adsignabunt?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장15)
pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장5)
tribunorum Subrium et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장6)
nec tribunis aut centurionibus adeundi locus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION