라틴어 문장 검색

itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
neque interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:3)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
Naevio neque ex societatis ratione neque privatim quicquam debuit Quinctius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:4)
Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 1:2)
. . . Cum domus erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti praedia, quae numquam ausus es possidere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:12)
in ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 29장 3:1)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)
nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:4)
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:3)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)
Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi videntur esse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:3)
video nos, si ita sit, privari spe beatioris vitae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:4)
Sed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:12)
Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION