라틴어 문장 검색

his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt ut et consules quibus diis videretur hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 229:1)
eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 230:1)
isdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 230:2)
utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 336:1)
et supplicationes decretae quod is prospere rem publicam gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 434:1)
postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 438:3)
decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 440:1)
haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 536:1)
ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio diem unum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 537:1)
supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 614:3)
praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 615:1)
Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 674:3)
oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 676:1)
priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 98:1)
simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION