라틴어 문장 검색

triumviris capitalibus mandatum est ut vigilias disponerent per urbem servarentque ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 151:1)
qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 193:1)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
novus deinde praetor - Ismenias is erat, vir nobilis ac potens - capitalis poenae absentes eos decreto damnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:1)
postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 194:2)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
at nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 177:2)
capitali poena nemo umquam dignam iudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 270:2)
nugare in re capitali mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2190)
Capitale scelus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 296)
Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 356)
quaen eapse deciens in die mutat locum, ea ego auspicavi in re capitali mea?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 286)
Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 3162)
falsa sub proditione sub falso crimine proditionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 831)
Et statim post, in iudicium adductus coram comite Oxoniae (seneschallo magno Angliae ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est, atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio pro proditionis crimine lege haberi non debuit), sed propter coniurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi et regem destruendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION