라틴어 문장 검색

cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 2:4)
alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 1:5)
huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:2)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
quae omnia si, quem ad modum solent liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit conferre, nihil egerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 1:3)
idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장1)
quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:1)
lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 1:5)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
utar ego, utar, nec rhombos ideo libertis ponere lautus, nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.
(페르시우스, 풍자, satire 613)
sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:31)
itaque hodie tanquam libertus in convivium revertitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:7)
familia non lanisticia, sed plurimi liberti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:10)
Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:17)
sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION