라틴어 문장 검색

Circumspice insuper quas merces nativas regio illa producat, ut exportatio earum in loca ubi maxime in pretio sunt sumptus levet, ut usuvenit in nicotiano apud Virginiam, modo non sit (ut iam dictum) in praeiudicium intempestivum coloniae ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:27)
Natura cuiusque ex vi innata aut bonas aut malas herbas producit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:21)
Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive reipublicae in paucorum manus reducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:9)
Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:5)
Neque fere repieries eximie formosas virtutibus pollere, ac si natura in hoc magis incubuisset ut non turpiter erraret quam ut aliquid excellens produceret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:4)
Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:2)
Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, vel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:3)
Atque in his et huiusmodi haud raro accidit ut aliquid ex nihilo producatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:14)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
ex centum didici, quas more parentum Me bene munitam constat producere uitam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:10)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt.
(불가타 성경, 판관기, 20장30)
Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terrae suae decoravit simulacra.
(불가타 성경, 호세아서, 10장1)
Et confortabo domum Iudae et domum Ioseph salvabo et reducam eos, quia miserebor eorum; et erunt, sicut non proiecissem eos: ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장6)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION