라틴어 문장 검색

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:3)
ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:8)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
aestuat scopulis fretum fervetque semper fluctus alterna vice.
(세네카, 아가멤논 10:63)
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:1)
Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:5)
primus en noster labor caeli refulget parte non minima leo iraque totus fervet et morsus parat.
(세네카, Hercules Furens 13:24)
perage dum fervet manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:18)
carmine in terras mago descendat astris Luna desertis licet et bruma messes videat et cantu fugax stet deprehensum fulmen et versa vice medius coactis ferveat stellis dies:
(세네카, Hercules Oetaeus 8:3)
numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis?
(세네카, 메데아 7:16)
ut saeva rapidi bella cum venti gerunt utrimque fluctus maria discordes agunt dubiumque fervet pelagus, haut aliter meum cor fluctuatur.
(세네카, 메데아 14:32)
iam iam meo rapientur avulsi e sinu, flentes, gementes osculis pereant patri, periere matri, rursus increscit dolor et fervet odium, repetit invitam manum antiqua Erinys.
(세네카, 메데아 14:35)
intimis fervet ferus [penitus medullas atque per venas meat] visceribus ignis mersus et venas latens ut agilis altas flamma percurrit trabes.
(세네카, 파이드라 9:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION