라틴어 문장 검색

verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:1)
atque idem etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis adfert non liquidum, non fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum, quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:2)
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:2)
Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 144:1)
et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:2)
tument negotia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:3)
permultis locis aquam profluentem et eam uberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:3)
sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:1)
sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:2)
Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, poscentis videas:
(페르시우스, 풍자, satire 337)
accersor L. cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino, labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
(페르시우스, 풍자, satire 5122)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION