라틴어 문장 검색

in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:9)
Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 206:2)
Actio, inquam, in dicendo una dominatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:2)
ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:10)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:2)
animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:3)
est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:4)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:2)
actio, quae prae se motum animi fert, omnis movet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:5)
Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:1)
Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:1)
Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:5)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION