라틴어 문장 검색

quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 240:1)
ventum insequenti die ad conloquium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 243:1)
quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:3)
velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 319:1)
per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 334:1)
et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 443:1)
haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 493:1)
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 15:2)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)
et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 314:1)
postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 360:2)
erupit deinde seditio,. postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 364:1)
transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus locumque conloquio statuendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 515:1)
remisso tertio qui quo iussus erat adduceret Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 515:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION