라틴어 문장 검색

ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 407:1)
inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 537:2)
nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 576:1)
ego magnopere oro suadeoque, eodem animo quo si stantibus vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus sacramento liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum tutela atque cura militent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 111:1)
ex hoc edicto dati nautae, armati instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naves conscenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 148:1)
quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu qui super Suessulam in castris erat accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 212:1)
Tarenti triduo ante quam Hannibal ad moenia accederet a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius impigre conscripta iuventute dispositisque ad omnes portas circaque muros qua res postulabat stationibus die ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad temptandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 259:1)
prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, P. Lentulo propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis - exercitus nulli additi novi - , M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe quam haberet, Q. Mucio cum vetere exercitu - duae autem legiones erant - Sardinia, C. Terentio legio una cui iam praeerat ac Picenum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 561:1)
titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato propraetor senatui scripserat, magnam partem hominum offendebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 16:2)
adscribi autem propraetori L. Marcio non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 19:2)
C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 64:3)
accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 159:1)
et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 273:2)
ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:1)
ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 509:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION