라틴어 문장 검색

haec eius proprietas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:2)
Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:5)
factus est pubes, alia eius proprietas fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:4)
in utroque proprietas vini est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:3)
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:1)
hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:8)
Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 17:1)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ;
(세네카, 행복론, Liber II 151:6)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
cum omnis solutio non idem reddat, sed tantundem.
(세네카, 행복론, Liber VI 21:4)
Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.
(세네카, 행복론, Liber VI 21:5)
ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:4)
nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.
(세네카, 행복론, Liber VII 35:2)
Innumerabiles deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION