라틴어 문장 검색

nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 54:2)
Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 2:1)
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam,quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 30:1)
Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 79:1)
Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,ut se maris rector in suo mari regnare pateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 3:1)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Deinde Homerus omnes quos in catalogo enumerat etiam pugnantes vel prospera vel sinistra sorte commemorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:1)
Successus urgere suos, instare favori Numinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:75)
O quantum donata pace potitos Excussis umquam ferrum librasse lacertis Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse Prospera bella deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:33)
Ut numquam fortuna labet successibus anceps, Vincendum toties, terras fundendus in omnes Est cruor, et Caesar per tot sua fata sequendus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:35)
Cum prope fatorum tantos per prospera cursus Avertere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:2)
Nullo nam Marte subactus, Intra castrorum timuit tentoria ductor Perdere successus scelerum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:3)
summam rapti per prospera belli Te poscit Fortuna manum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:6)
Nec solvent audita metus mihi prospera belli, Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim Vel fugiente capi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION