라틴어 문장 검색

Severianus ista rhetor altius, Afer vaferque Domnulus politius, scholasticusque sub rotundioribus Petrus Camenis dictitasset acrius, epistularis usquequaque nec stilus virum vetaret, ut stupenda pangeret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:16)
Bene autem quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:2)
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum imperium regis AEduini peruenerat, fuisse perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur, etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se ledente ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:8)
Unde dicunt in prouerbio:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII. 1:1)
Uulgatum est autem, et in consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter uerba orationis uitam finierit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.14)
In Prouerbia Salomonis libros III.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:13)
(Inde rem ad triarios redisse,cum laboratur,proverbio increbruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 111:2)
quae vox in rusticum inde proverbium prodita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 637:3)
volgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 553:1)
namque non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus his litteris imbutus haec nisus sum scribere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장77)
Constituantur autem in tribus porticibus exhedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes disputare possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION