라틴어 문장 검색

elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque maxime videtur auctor Tibullus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:1)
sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:2)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
hoc, nisi provideris, ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장7)
Ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequiquam deos implores:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장52)
Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장35)
Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, non aliter quam in navigando procellam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 7:6)
Nemo statim Quiritium fidem inplorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:8)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
libet omnis casus provocare, libet exclamare:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:2)
Atqui pericula contemnit et provocat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:3)
facile provocabas mala absentia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:5)
terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:3)
Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:1)
Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION