라틴어 문장 검색

Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:3)
Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:1)
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:7)
Sed erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae suscepta videatur esse puerilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 4:2)
Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem et in gerenda re publica aliquid essemus memoria dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum civilium quandam facultatem non modo usu, sed etiam studio discendi et docendi essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in gerendo probabiles, in disserendo rudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 21:1)
Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 6:3)
Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 73:5)
Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 153:1)
is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 73:5)
"Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 153:1)
acta enim illa res est animo virili, consilio puerili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:3)
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:14)
sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION