라틴어 문장 검색

ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 233:1)
matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 88:1)
qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecrationem in popularis, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 362:1)
viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 83:2)
P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 93:1)
et mater dedita viro erat et vitricus, quia tutelam ita gesserat ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 94:1)
Lar familiaris Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS1)
ego Lar sum familiaris ex hac familia unde exeuntem me aspexistis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS2)
haec imponentur in foco nostro Lari, ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 813)
di penates meum parentum, familiai Lar pater, vobis mando, meum parentum rem bene ut tutemini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 15)
ego mihi alios deos penatis persequar, alium Larem, aliam urbem, aliam civitatem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 16)
Invoco vos, Lares viales, ut me bene tutetis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 222)
Etiam nunc saluto te, <Lar> familiaris, prius quam eo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 881)

SEARCH

MENU NAVIGATION