라틴어 문장 검색

nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:2)
Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:6)
Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:12)
Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo:
(카이사르, 히스파니아 전기 15:1)
Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:1)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:1)
Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:1)
Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus cognoscit ac statuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:5)
Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:3)
Rufus, qui sententiam Calidii paucis fere mutatis rebus sequebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:6)
Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:9)
Cuius operis maxima parte effecta eodem fere tempore missi a Pompeio revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:15)
Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
(카이사르, 내란기, 1권 40:4)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION