라틴어 문장 검색

Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 5:2)
Si haec quoque [uehemens] onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:4)
Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:1)
Praeter haec necessaria sunt quies, securitas, silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:1)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
- Hoc uitium quies auget:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:7)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:3)
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 3:1)
Optimum etiam medicamentum quies est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:4)
Post quae quies ei necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:6)
In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 5:5)
At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:8)
nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:2)
Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 31:2)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION