라틴어 문장 검색

nepotum quoque suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta maxime erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:3)
dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:5)
officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam sponsaliorum die uexatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 3:3)
affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 4:1)
Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas Iuliam et Agrippinam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:1)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L. Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum, quod filiam suam Baias salutatum uenisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 2:2)
nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in foro lege curiata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:4)
sed et populus quondam uniuersus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:5)
ipse scribit, inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui speculator suus olim fuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:3)
non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 77장 1:2)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)
illo et praecipue ostento motum Caesarem ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:3)
Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION