라틴어 문장 검색

auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 561:1)
quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 582:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
quae et serius quam res postulabat et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 734:1)
phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
Hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere primam procellam eruptionis Romani possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 112:1)
et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:4)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 574:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION