라틴어 문장 검색

nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti pretium esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장2)
quanto rarior apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장14)
rari per Italiam Caesaris agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장13)
tum quod antiquis scriptoribus rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Romanasne acies laetius extuleris:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장7)
audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere, correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia non regnaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장8)
Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장8)
hi rectores imperatoriae iuventae et (rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장2)
rarus in publicum egressus, idque velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장9)
sed instituta prioris potentiae commutat, prohibet coetus salutantium, vitat comitantis, rarus per urbem, quasi valetudine infensa aut sapientiae studiis domi attineretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장7)
raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장7)
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 53장1)
quando enim rarissimarum recitationum fama in totam urbem penetrat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 2:1)
tarde commovetur, raro incalescit;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:3)
sic fit ut tyrannicidarum praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 5:1)
quid voluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION