라틴어 문장 검색

quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:12)
At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere," - et lacrimae vocem impediere loquentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 69:2)
Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:4)
En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:5)
huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit, lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:2)
sed cur Cyclope repulso Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:42)
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 75:3)
Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum, angulus is molis totum tamen obruit Acin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:1)
Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri nescia nec quicquam iunctis debentia bubus, liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi navifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:1)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantes Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:2)
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:4)
Graiumque ratis Troiana recepit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 27:8)
cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:4)
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus vel tecta ignota subire;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION