라틴어 문장 검색

De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Magorum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appellaverunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium animalium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolutione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말1)
Cum haec ita erunt pertemptata et, qua supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes conducendi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장36)
cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, tantum aquae effluxit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말36)
Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장56)
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장43)
Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION