라틴어 문장 검색

quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 84:1)
eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 196:1)
si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, ope nitendum fore Rhodiis ut reconcilient pacem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 484:3)
si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque afferre posse, quibus non amissa modo recuperare, sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 530:1)
fallaci dein colloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad comparandum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:1)
simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut sentiret recuperanda esse quae prius culpa amissa forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 100:1)
utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 171:1)
petere, si possent inducere in animum ut finiant iras, se quoque in gratia reconciliatae pacis ponerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 172:2)
reconciliare ut facilius posset domum, emit hosce e praeda ambos de quaestoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS25)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
quod scribis de 'reconciliata gratia' nostra, non intellego cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminutast.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 7:1)
indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi sumus, quam reciperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post reciperari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 1:3)
tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION