라틴어 문장 검색

Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
His ita gestis, postquam regis Asueri deferbuerat indignatio, recordatus est Vasthi, et quae fecisset vel quae passa esset.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장1)
Quae non indicaverat ei populum et cognationem suam; Mardochaeus enim praeceperat, ut de hac re omnino reticeret.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장10)
indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장7)
Et dixerunt ad eum: " Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu? ".
(불가타 성경, 요나서, 1장8)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: " Quid hoc fecisti? ". Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
(불가타 성경, 요나서, 1장10)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
(불가타 성경, 미카서, 6장8)
Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장4)
Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장7)
Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장11)
Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장12)
Illi vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset.
(카이사르, 내란기, 3권 12:4)
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 112:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION