라틴어 문장 검색

ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 61:1)
plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:2)
vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 256:1)
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 63)
certumst, antiqua recolam et servibo mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 23)
haec ego quom ago cum meo animo et recolo, ubi qui eget, quam preti sit parvi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 123)
Recolis certe, qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION