라틴어 문장 검색

Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:8)
reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, vel quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 12:1)
recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patio ritu neglegentia casuve praetermissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:1)
populum brevi, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem virtutes desiderium eius tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 220:1)
equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:1)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:2)
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti detur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 63)

SEARCH

MENU NAVIGATION