라틴어 문장 검색

spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 246)
horum autem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratione, quod tragicae deformantur columnis et fastigiis et signis reliquisque regalibus rebus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장34)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:1)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
De villis regalibus lapideis antiqua positione motatis et in decentioribus locis regali imperio decentissime constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION