라틴어 문장 검색

Namque ut refecta est necuit hominem protinus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens. Misericordia nociva.3)
Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viteculas suas nosse et numerare arbusculas possint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:1)
ea varietate, ea descriptione, quocumque inciderint oculi, reficientur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:3)
Ambit hunc ambulatio pressis varieque tonsis viridibus inclusa;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:1)
Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:2)
Attendimus ergo, ut quam saluberrime reficiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 3:1)
Iam hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissumque discrimen convalescendo metiri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:1)
durat intentio mutatione ipsa refecta.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:4)
Haruspicum monitu reficienda est mihi aedes Cereris in praediis in melius et in maius, vetus sane et angusta, cum sit alioqui stato die frequentissima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ante adventum meum, domine, Nicomedenses priori foro novum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes vetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum maxime surgit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 491)
fulminis adflatos interdum vivere telis vidimus et refici, non prohibente Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 69)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
Postera cum teneras aurora refecerit herbas, Scorpios a prima parte videndus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권475)
non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, maesta parens, longa vixque refecta mora est, atque ita
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권425)
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant) blanditias plures et tu mihi magna voluptas, dicere sim solitus, tu me reficisque fovesque, tu facis, ut silvas, ut amem loca sola;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION